|
Nam concupiscentiam nesciebam, etc. Quaeritur de qua concupiscentia hoc
dicat Apostolus. Et dicunt doctores, quod de qua prohibetur in Decalogo.
De qua iterum quaeritur quae illa sit? Nomine enim concupiscentiae
quandoque significatur vitium concupiscentiae, scilicet fomes peccati;
quandoque primus motus, qui dicitur propassio; quandoque secundus motus,
qui dicitur passio, vel delectatio; quandoque consensus; quandoque
exterior conatus; quam ergo prohibet lex dicens: Non concupisces?
(Ibid.) Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni doctores
dissentiunt. Alii enim dicunt, quod primos motus prohibet lex; alii vero
dicunt quod consensum; alii sic exponunt: Non concupisces, id est scito
concupiscentiam malam, et quantum potes devita, et ita secundum hoc
nihil prohibetur. Sed quidquid continetur in Decalogo, vel praeceptum
est, vel prohibitio: unde oportet, ut aliquid prohibeatur cum dicitur:
Non concupisces. Illis, qui dicunt, quod consensus prohibeatur, sic
objicitur, Apostolus dicit: Facio quod nolo, si autem hoc est: consentio
legi non faciendo, sed nolendo (ibid).
|
|