QUAESTIO CLXXI.

Quaeritur ergo quid illud sit, quod lex prohibet, et Apostolus nolens faciebat? sed isti dicunt quod consensum lex prohibet, sed constat quod Apostolus non consentiebat quia si consentiret concupiscentiae, nullo modo legi consentiret, sed contra eam ageret. Augustinus autem ostendit aperte quid sit, quod Apostolus nolebat, et tamen faciebat. Motum scilicet concupiscentiae sentiebat, sed tamen non consentiebat, imo non sentire volebat. Unde liquet quod primos motus concupiscentiae lex prohibet.