|
Sed quaeritur iterum cur Deus prohibuit quod nemo unquam vitare potuit?
Videtur enim lex non solum inutilis, sed etiam irrationabilis, cum
interdicat quod est impossibile vitare. Propter hanc rationem nolunt
praedicti doctores, quod lex primos motus prohibeat. Quibus objicitur
sic: Nonne lex praecepit diligere Deum ex toto corde? Sed hoc
praeceptum, ut dicit Augustinus, nemo in praesenti potest adimplere: si
ergo aliquid praecipitur, quod non valet hic a quoquam fieri, quid mirum
si quid prohibetur quod non potest vitari?
|
|