QUAESTIO CLXXIII.

Quaeritur ergo quare Deus vel prohibuit quod non potest vitari, vel praecepit quod non valet adimpleri. Videtur enim crudelis, vel non aequus. Solutio. Ut superbum humiliaret, et caecum illuminaret, et sic dignum ad gratiam suscipiendam praepararet. In hoc quod prohibuit quod nemo potest vitare, et praecepit quod nullus facere potest, ostendit quae sit perfectio divinae justitiae, et quid juste Deus ab homine exigere possit. Insuper qualis homo fuerit ante peccatum, scilicet talis qui sine omni difficultate gratia adjuvante nihil concupisceret, et Deum ex toto corde diligeret: et qualis per culpam effectus, scilicet infirmus, carnalis impotens non concupiscere; vel Deum perfecte diligere. Quid ergo restat nisi ut homo amplius de se non praesumens ad gratiam confugiat, et dicat: Domine, responde pro me, ego enim infirmus sum. Itaque non crudeliter, sed magna dispensatione praecepit Deus quod non potest fieri nisi a solo mediatore.