|
Quaeritur in qua persona loquatur Apostolus dum dicit: Ego autem
carnalis sum (Rom. VII), in propria, an generali? Nam si in sua persona
loquatur, quomodo dicit se esse carnalem, cum esset spiritualis? si
autem in generali loquitur, ut omni justo et injusto cujuslibet temporis
conveniat quod dicit, quomodo injusto convenit odire malum, et velle
bonum, et legi Dei consentire? Solutio. Augustinus dicit quod in propria
persona loquitur dicens, se carnalem propter motus quos sentiebat, et
idem erat spiritualis, non consentiens illis motibus inordinatis. Non
autem negari potest quin dicat quaedam, quae propriae personae non
conveniant, ut illud: Vivebam aliquando sine lege (ibid.). Sunt qui
dicunt quod in generali persona justi loquitur; sed justo quomodo
convenit: Ego autem mortuus sum? (Ibid.) Nos autem dicimus quod sic
loquitur Apostolus, quod quaedam conveniant homini legis naturalis,
quaedam homini legis scriptae, quaedam homini legis gratiae; quid autem
cui conveniat, diligenter notandum; nostri autem propositi est
quaestiones prosequi, non litteram exponere.
|
|