QUAESTIO CLXXIX.

Si autem quod nolo, hoc ago, etc. Quaeritur, quidnam sit illud, quod Apostolus dicit se nolle, et tamen facit, lege prohibente? Solutio. Concupiscere: lex enim prohibet concupiscere, et Apostolus vult secundum mentem non concupiscere, et tamen secundum carnem concupiscebat.