QUAESTIO CLXXX.

Sed quaeritur quomodo dicat se facere, et non operari: idem enim si facit aliquid, illud operatur, et si non operatur, nec facit. Nunquid affirmatio et negatio simul vera de eodem? Solutio. Facit secundum carnem, et non operatur secundum mentem.