|
Quaeritur an consequens sit ipsum non operari simpliciter, si non
operatur secundum mentem; sicut consequens est, et si facit secundum
carnem, et simpliciter facit. Solutio. Est quidem verum, quod ad
affirmationem determinatam sequitur simplex affirmatio fere semper, sed
negationem determinatam non solet sequi simplex negatio; unde oportet
vim facere in pronomine cum dicitur: Ego non operor (ibid.), quasi ego
interior, in quo veritas hominis consistit, quia imago Dei; et sic
negatio, quae videtur esse simplex, non est simplex, sed potius
determinata.
|
|