QUAESTIO CLXXXII.

Sed quod habitat in me peccatum. Quaeritur quomodo peccatum quod nihil est, sed tantum privatio boni, dicatur habitare in aliquo. Solutio. Hoc nomine, peccatum significatur fomes peccati, quae lex carnis, vel lex membrorum dicitur, sicut consensus vel operatio, lex mortis appellatur.