QUAESTIO CLXXXIII.

Scio, quod non habitat in me, id est in carne mea, bonum. Quaeritur utrum universaliter de omni bono an indefinite de quodam bono dicat, quod non habitat in carne? Sed de omni bono quomodo hoc potest dicere, cum caro etiam corrupta et languori subjecta sit opus Dei, nec omni bono privata, maxime cum malum non sit res per se existens, nec potest esse nisi in re bona. Unde consequens est ut ubi nullum bonum est, nec aliquod malum sit; et ubi aliquod malum est necessario sit et aliquod bonum. Solutio. De sanitate sive naturae integritate dicit, quod non habitat in carne: unde congrue probat quod peccatum est fomes peccati, quod privatio sanitatis, vel integritatis naturae est; in carne habitat: ubi enim non est sanitas et debet esse, ibi est ejusdem privatio, quam Apostolus significat dicens: Non bonum habitat in carne.