QUAESTIO CLXXXV.

Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio; quoniam malum adjacet mihi. His verbis videtur Apostolus insinuare, quod si malum non adjaceret, non solum velle sibi adjaceret, sed etiam perficere inveniret, cum nil impediret ad bonum, vel impelleret ad malum. Sed in hoc ipso insinuat primum statum primi hominis ante peccatum, cui adjacebat velle, bonum, sed malum non adjacebat, unde non poterat dicere, velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, quia malum adjacet mihi. Utrum autem illud bonum, quod naturaliter volebat, posset perficere sine additamento majoris gratiae, posset quaeri. Nonne illud velle, quod habuit Adam ante peccatum, multo intensius erat quam illud naturale velle quod habent pagani nunc? sed magna et multa bona faciunt (etsi non sunt digna vita aeterna, quia sine fide facta) pagani ex naturali affectu quem habent: quomodo ergo Adam ante peccatum ex majore voluntate non potuit, nec ad modicum proficere, ut omnes fere asserunt? Item si Deus majorem gratiam non conferret, sed in illo statu, in quo eum creavit, sineret, nonne posset exigere juste Deus ab homine, ut pro bono jam collato eum perfecte diligeret, sed Deus non posset juste exigere, quod homo non posset reddere: et sic videtur quod homo ante peccatum ex bono jam percepto posset proficere, quod multi negant.