QUAESTIO XVIII.

An sit universale quod significatur hoc nomine Christus? Quod videtur: quia praedicatur de pluribus, cum dicitur, homo est Christus, et Deus est Christus. Solutio. Non oportet, ut ideo concedatur cum utrobique praedicatio non sit conformis, licet etiam sint duo, quae praedicantur de pluribus secundum quosdam, non tamen est id quod praedicatur de pluribus. Item volunt probare, quod est id quod praedicatur de pluribus, quia persona, quae dicitur de assumente, dicitur etiam de assumpto. Solutio. Persona est quasi nomen comprehensivum, duo enim, vel plura una sunt persona. Sunt tamen quidam qui concedunt quod significatum hujus nominis, Christus, est commune pluribus: et significat quantum hic terminus, persona divinae et humanae naturae, non tamen Christus est universale, sed duo singularia secundum istos.