QUAESTIO CLXXXIX.

An idem sit ambulare secundum carnem, et esse secundum carnem, et sapere ea quae carnis sunt. Solutio. Non est idem. Nam ambulare secundum carnem, est opere implere ea, quae caro concupiscit. Esse secundum carnem, est consentire concupiscentiis, vel esse dispositum in carnalibus. Sapere ea quae sunt carnis, est delectari in talibus quae caro summa judicat, vel non percipere ea quae sunt Dei. Duobus enim modis dicitur quis carnalis, scilicet vita et doctrina, vel qui carni indulget, vel qui divinam potentiam naturis rerum alligat, id est qui credit quod Deus nil possit facere, nisi quod videt in natura rerum. Similiter ambulare secundum spiritum, est ea quae sunt spiritus, opere implere. Esse secundum spiritum, est consentire spiritui, vel esse dispositum secundum spiritualia. Sentire ea quae sunt spiritus, est delectari in spiritualibus, secundum quae tria dicitur quis vere spiritualis. Dicitur etiam spiritualis per intelligentiam aliquis, et est aliquis spiritualis vita, et non intelligentia; alius intelligentia, et non vita; alius utroque modo; alius neutro, etc.