QUAESTIO CXC.

Vos autem in carne non estis, etc. Quaeritur quomodo Apostolus dicat eos non esse in carne, cum pro superba eorum altercatione reprimenda eis scripserit. Solutio. In spiritu et non in carne dicit eos, quia secundum carnem non ambulabant, vel, quod melius est, inter Romanos erant quidam spirituales, et perfectae fidei: propter quod dicit: Vos non estis in carne. Erant et alii inter se altercantes, et imperfectae fidei, ad quos respiciens subjungit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (ibid.) quos hortatur ad perfectionem.