|
Si autem Christus in vobis est. Quaeritur quid sit Christum esse in
aliquo, vel spiritum Christi? Solutio. Augustinus dicit: Christus in
homine, fides est in corde. Sed secundum hoc in quocunque fides et
Christus; sed in malo est fides ergo et Christus, vel Spiritus Christi
est in malo. Idem enim est Christum, vel spiritum Christi esse in
aliquo, sed spiritus Christi non est in aliquo nisi in quo est dilectio.
Solutio. Non omnis, in quo est fides, habet fidem in corde; nam in corde
non dicitur fides esse, nisi cum cordi sedet et placet, id est nisi ubi
per dilectionem operatur, et secundum hoc idem est, Christum esse in
aliquo, et fidem Christi in corde ipsius esse.
|
|