QUAESTIO CXCII.

Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Quaeritur propter quod peccatum corpus sit mortuum, id est necessitati moriendi subjectum. Solutio. Propter reatum originalis culpae: sed cum talis, imo omnis culpa in baptismo sit dimissa, quaeritur cur talis poena pro tali culpa inflicta non tollitur. Solutio. Licet culpa pro qua talis poena infligitur sit dimissa, tamen talis infirmitas remanet, ne homines ad susceptionem illius sacramenti magis pro utilitate temporalis commodi properarent, quam pro fide et amore futurae vitae et sic non prodesset animae in Christo renasci. Vel corpus est mortuum propter peccatum (Rom. VIII) vitandum. Talis enim spiritus est humanus, ut nisi infirmitatibus esset obnoxius, supra modum extolleretur et sic non salvaretur, quod sine humilitate nequit fieri. Non igitur crudeliter, sed misericorditer; nec ex impotentia, sed ex magna dispensatione non aufertur nostra mortalitas cum caeteris poenalitatibus in baptismo.