QUAESTIO CXCIV.

Quaeritur quomodo Romanis loquens dicat: Non iterum accepistis spiritum servitutis, iterum in timore, etc. Non enim illis prius datus est spiritus servitutis sicut Judaeis. Solutio. Iterum, non notat iterationem in eisdem personis factam, sed in diversis, quasi diceret: Judaeis quidem datus est in legis datione spiritus servitutis in timore, et iterum vobis est datus spiritus non timoris, sed adoptionis. Timor, alius est mundanus, alius servilis, alius initialis, alius filialis. Mundanus est timor secundum quosdam, quando bonum dimittimus vel malum agimus, retenta tamen voluntate bona propter pudorem aliorum, ne viles habeamur, qui secundum eosdem etiam humanus dicitur. Secundum vero Cassiodorum, mundanus timor est quando timemus pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus, et iste timor malus est, et in primo gradu cum mundo deseritur: quem Dominus prohibet, dicens: Nolite timere eos, qui occidunt corpus (Matth. X). Servilis secundum priores est, qui prohibet manum a malo opere, retenta mala voluntate.