|
De quo potest quaeri, an sit donum Spiritus sancti; quod si est, bonus
est; sed videtur malus, cum propter poenam faciat servire. Solutio. Iste
bonus est bonum habens effectum, scilicet, cohibere a malo opere; hoc
autem, quod mala voluntas remanet, non est ex ipso, sed ex hominis
vitio. Secundum alios vero timor servilis est, quo timetur gehenna: quo
fit bonum, sed non bene: qui dicitur initialis secundum priores et
secundum etiam secundos est initium sapientiae: qui praeparat locum
sapientiae, et ducit ad charitatem. Dicitur etiam alio modo timor
initialis, cum quod durum erat, incipit amari, et iste est quasi medius
inter servilem et filialem, aliquid habens de utroque. Secundum utramque
sententiam filialis timor est, non quo timetur poena, sed ne offendatur
sponsus, vel discedat, ne offendamus, ne Deo careamus: qui comes est
perfectionis.
|
|