QUAESTIO CXCVI.

Quis autem horum fuerit in Christo solet quaeri? Quod autem mundanus, cum sit malus non fuerit, constat: similiter nec servilis vel initialis, cum neuter posset esse in charitate perfecta: ergo vel filialis, vel nullus videtur fuisse in illo, sed filialis est, quo timemus offendere; sed nunquid Christus offendere vel separari timuit? Solutio. Filialis timor fuit in Christo non secundum effectum, quem habet in praesenti in nobis, sed secundum illum quem habet in angelis vel habebit in futuro in sanctis; sed secundum reverentiam, quae est mista cum subjectione dilectio, unde Apostolus: Et exauditus est pro sua reverentia (Hebr. V). Item nonne Christus timuit poenam, scilicet mortem, unde coepit Jesus pavere (Marc. XIV): quo ergo timore? nunquid filiali, cum nullus alius fuerit in eo? Solutio. Timore naturali coepit pavere, qui non est contentus in praedicta divisione; quia aeque in bonis et malis est: qui dicitur naturalis, non quia cum natura sit concretus, sed ex corruptione inolevit quodammodo in natura: quem cum caeteris poenalitatibus Christus suscepit.