QUAESTIO CXCVII.

Timor servilis datus est in lege, sed timor servilis secundum Augustinum est, quo timetur gehenna: ergo timor gehennalis datus est in lege: sed nonne gehennalis cohibet non solum manum, sed etiam animum; lex autem manum tantum, et non animum? Item, dicit Augustinus, quod timor servilis nunquam est cum charitate, sed nonne omnis, qui timet poenam aeternam habet timorem gehennae? sed aliquis qui habet charitatem inchoatam, adhuc timet poenam, et sic videtur, quod servilis timor sit in charitate. Has quaestiones moveo, non ut solvam, sed ut lectorem ad quaerendum mecum excitem.