QUAESTIO XIX.

An homo assumptus sit Deus. Solutio. Multi dicunt quod non, quibus auctoritas plane contradicit. Dicit enim Apostolus quod in ipso habitat plenitudo divinitatis (Col. II). Et Ambrosius: Quidquid habet Filius Dei per naturam, et filius hominis per gratiam. Item Dominus de se loquens: Data est mihi omnis potestas in coelo, etc. (Matth. XXVIII) Si habet omnipotentiam, est omnipotens; si est omnipotens, est Deus. Item Joannes apostolus dicit de eo, quod accepit spiritum non ad mensuram (Joan. III), secundum eos qui negant hominem assumptum esse Deum, datus est ei spiritus ad mensuram, cum non habeat quidquid Verbum, cui personaliter unitur.