QUAESTIO CXCIX.

Cohaeredes autem Christi, etc. Quaeritur an Christus sit haeres, et si est, secundum quam naturam, videtur enim, quod secundum divinitatem non sit dicendus haeres, cum haereditas sit aliquo decedente firma successoris possessio: sed nec Pater decedit, nec Filius ei succedit, quia uterque ab aeterno: quomodo ergo haeres? Solutio. Sic quidem inter nos haereditas habet esse per successionem; sed non sic in Deo: Filius enim, quia habet esse a Patre, et omnia, quae habet, a Patre habet (Joan. I); non autem e diverso: ideo Filius haeres Patris est: secundum humanitatem vero accepit haereditatem, secundum plenitudinem, de qua nos omnes accepimus.