|
Non sunt condignae passiones hujus temporis, etc. Quaeritur an merita
sanctorum sufficiant ad futuram vitam consequendam: si enim veram habent
justitiam digni sunt corona; sed quod vere justi sint patres Novi
Testamenti, ipse Apostolus insinuat, dicens: De reliquo reposita est
mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex: non solum autem
mihi, sed et omnibus, qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV). Hic autem
videtur dicere quod tribulationes, quas sustinent sancti, non sufficiunt
ad futuram gloriam, quae est revelanda, promerendam: hoc est enim
passiones non esse condignas ad futuram gloriam. Solutio. Non negat
Apostolus quin merita sanctorum ad consequendam gloriam sufficiant, sed
ad tam excellentem gloriam promerendam non sunt condigna; quia Deus ex
sua gratia superaddet plus quam meruerunt merita nostra, quod est
breviter dicere, nostra merita minima sunt respectu praemiorum. Vanitati
enim creatura subjecta est. Nota triplicem esse vanitatem: prima est
mutabilitatis, secunda est mortalitatis, tertia est iniquitatis, et homo
est omnis vanitas, id est, omni vanitati subjectus.
|
|