QUAESTIO CCIII.

Non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe. Quaeritur quid creatura subjecta vanitati non velit: si malum non vult, voluntas bona est: sed tunc nihil est quod sequitur. Sed propter eum, etc.; si autem bonum non vult, peccat cum debeat velle bonum. Solutio. Voluntas pluribus modis dicitur; quandoque enim dicitur naturalis affectus, ut ibi, non quod volo, ago; quandoque consensus illius, secundum quod dicitur voluntas damnanda vel remuneranda; quandoque horror carnis, ut ibi: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI), et hoc modo hic accipitur, et est sensus: Licet amara sit poena, quam sustineo, tamen delector eam sustinere propter Christum.