QUAESTIO CCIV.

Omnis creatura ingemiscit, etc. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum lapis sit creatura, nec tamen ingemiscat? Solutio. Omnis, hic non colligit singula generum, sed genera singulorum, et est sensus: Omnis creatura, id est homo, in quo est omne genus creaturarum. Tres enim sunt species creaturae, scilicet corporalis, et animalis, et spiritualis: quae omnes sunt in homine, et sic omnis creatura ingemiscit in homine.