QUAESTIO CCV. |
Non solum autem illa, sed et nos, etc. Nonne nomine creaturae intelliguntur boni? quomodo ergo distinguit Apostolus inter apostolos primitias Spiritus habentes, et inter creaturam quasi ipsi boni non essent? Solutio. Qua ratione inter creaturam et filios Dei, licet filii Dei sint creatura, distinguit inter creaturam et apostolos, quamvis ipsi sint creaturae, distinctionem faciens quae attenditur non in diversitate alterius qualitatis, sicut glossae diligenter inspectae declarant. |