|
Spes, quae videtur, non est spes, etc. Quaeritur quid sit, quod nomine
spei significatur, cum dicitur: Spes quae videtur, et a quo removetur;
cum dicitur: Non est spes. Ei, quod non est spes quomodo nomen spei
convenit, vel aptatur? Solutio. Sicut aequivoce dicitur fides id, quo
creditur et id quod creditur; sic aequivoce spes, id quo speratur, et id
quod speratur, appellatur. Et sic spes, quae videtur, id est res
sperata, non est spes, qua speramus, scilicet virtus illa. Vel aliter,
spes, quae videtur, id est illa quae est de re visibili, non est spes
nostra, scilicet, cujus jam merito salvi facti sumus.
|
|