QUAESTIO CCVII.

Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quaeritur, cum Spiritus nullo indigeat, nec aliquas angustias patiatur, quomodo dicatur postulare vel gemere. Solutio. Quod ipso auctore faciunt sancti, Spiritui attribuitur: postulat ergo, vel gemit, quia facit nos postulare, vel gemere.