|
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Nonne
quidam ad tempus diligunt, et postea cadunt et sic damnantur? His autem
non omnia cooperantur in bonum, et ita videtur, quod diligentibus Deum
non omnia cooperantur in bonum. Solutio. Non dicit simpliciter, quod
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sed diligentibus et
vocatis sanctis secundum propositum: quidam enim diligunt, nec tamen
vocati sunt sancti secundum propositum, sicut quidam sunt praeordinati
ad vitam, nondum tamen diligunt, et neutris omnia cooperantur in bonum,
sed diligentibus et vocatis sanctis secundum propositum.
|
|