QUAESTIO CCXIII. |
An omnia damnandis cooperentur in malum? Quod mala ipsorum, eis noceant constat: sed utrum bona, quae quandoque faciunt, cooperentur eis in malum, potest quaeri quod videtur: quia scriptum est: Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam, retroire (II Petr. II). Solutio. Damnandis non omnia cooperantur in malum; quia pro bonis, quae quandoque faciunt, minus punientur. Quod autem dicitur: Melius est, etc. Non de iis damnandis, qui aliquando justi fuerunt, dictum est de haereticis. |