QUAESTIO CCXIV.

Quos praescivit, et praedestinavit. Quaeritur an praescientia sit causa praedestinationis, sicut praedestinatio causa est vocationis, vocatio causa justificationis, et justificatio magnificationis, quod videtur secundum suppositum ordinem: sed cum utrumque sit aeternum, quomodo unum potest esse causa alterius? Solutio. Licet utrumque sit aeternum, tamen unum potest esse causa alterius; sicut Filius et Spiritus sanctus, cum uterque sit aeternus, tamen Filius causa est Spiritus sancti; sic, secundum quosdam, praescientia pertinet ad scientiam, et sic ad Filium; praedestinatio ad electionem; electio ad voluntatem, quae pertinet ad proprietatem Spiritus sancti: ideoque sicut Filius est causa Spiritus sancti, sic et praescientia causa est praedestinationis, quam naturaliter, non tempore praecurrit.