QUAESTIO CCXV.

An idem sit in Deo praescientia, et praedestinatio? Ad cujus quaestionis solutionem sciendum est quod divina usia cum sit una et simplex; tamen propter varios effectus diversa sortitur vocabula; dicitur enim sapientia, scientia, praevidentia, providentia, dispositio, praedestinatio. Sed sapientia et scientia de omnibus est praeteritis, et praesentibus, et futuris bonis et malis, et praevidentia de eisdem; providentia de gubernandis, quae quandoque accipitur pro praevidentia dispositio de faciendis; praedestinatio de salvandis, et sic in Deo quantum ad essentiam idem est praescientia et praedestinatio.