QUAESTIO CCXVI.

An praescientia esset in Deo, si nulla essent futura? Quod non, sic volunt probare. Si nulla essent futura, Deus non praesciret aliqua futura, etsi hoc esset, praescientia non esset in Deo; sed praescientia est divina scientia, et ipsa est Dei essentia, et sic videtur, si nulla essent futura, quod Deus non esset; quod absit! Solutio. Praescientia non simpliciter significat divinam essentiam, sed circa eam designat relationem respectu futurorum: unde ista locutio, si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo; duobus modis intelligitur. Si enim dicatur: Si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo, id est, si nulla essent futura, subjecta divinae scientiae nulla essent, unde ipsa diceretur praescientia, verus est intellectus. Si autem sic intelligatur: Si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo, id est, scientia, qua praescit futura, falsa est intelligentia.