|
An praescientia Dei sit causa futurorum, an futura praescientiae? Nulla
essent futura, nisi Deus praevidisset; et sic videtur, quod praescientia
sit causa futurorum. Unde Augustinus universas creaturas, non quia sunt,
ideo novit Deus; sed jam sunt, quia novit. Sed cum aeque sciat bona et
mala, videtur quod praescientia causa tam malorum quam bonorum sit. Sed
dicit Origenes: Non propterea aliquid erit, quia id Deus scit futurum,
sed quia futurum est illud, praescit Deus: hoc videtur esse contrarium
illi superiori sententiae Augustini. Solutio. Quandoque accipitur
notitia pro beneplacito, et tunc est causa futurorum; sed tantum
bonorum: sic quod Augustinus superius accepit: quandoque vero solam
notitiam, vel cognitionem significat, et tunc non est causa futurorum;
sed aeque se habet ad bona et ad mala; et sic Origenes accepit, et sic
nec praescientia causa est futurorum, sed nec futura praescientiae, nisi
dicatur causa sine qua non sit.
|
|