|
An praescientia necessitatem eveniendi inferat rebus futuris? Quod
videtur, quia si Deus praescivit aliquid futurum, illud non potest non
evenire; et si hoc est, necessario eveniet quidquid praescivit. Item
videtur, quod Dei praevidentia posset falli; quia si illud, quod est
praevisum, potest aliter evenire quam evenit, potest aliter quam sit
praevisum evenire, ut si Deus aliquem hodie lecturum praevidit:
conceditur ab omnibus, quod talis aliquis, qui hodie est lecturus,
potest non legere, et sic aliter quam sit praescitum potest contingere.
Solutio. Communis haec est, haec et similia possunt per conjunctionem et
disjunctionem exponi; sensus conjunctionis hic est: Si Deus praevidit,
necesse est evenire, id est, non potest simul esse utrumque, ut Deus
praevideat et non eveniat, et sic est verum. Disjunctionis sensus hic
est: Hoc futurum non potest aliter evenire quam eo modo quo evenit, et
quam sit praevisum, et hoc est falsum. Item si aliter eveniret quam est
praescitum, non falleretur divina providentia; quia tunc hoc non esset
praevisum, sed aliud quod tunc eveniret. Praedictae solutioni sic
objicitur: Si Deus aliquid praevidit, illud eveniet; haec hypothetica
est necessaria: unde si antecedens est necessarium, et consequens; sed
antecedens est necessarium, quia quod est praescitum, non potest non
praescitum esse, et sic videtur quod quidquid futurum est, quadam
necessitate sit futurum. Quod etiam videtur aliter posse probari: Deus
ab aeterno Verbo aeterno suo dixit de quolibet futuro, quia erit; sed
impossibile est Deum mentiri: sed si illud quod dixit futurum non
eveniret, consequeretur quod Deus esset mendax, et ita necessario
eveniet quod futurum est; unde Augustinus: Sicut necessarium est fuisse
quod fuit, sic necessarium est fore quod futurum est. Et alibi de Deo
loquens: Cujus, inquit, voluntas necessitas est, quia, si voluerit,
necessario erit. Solutio. Sunt nonnulli, qui concedunt quod Deus potest
non praevidisse, quod ab aeterno praevidit: et ideo dicunt quod
antecedens praecedentis hypotheticae non est necessarium, et ideo nec
consequens. Sed qualiter verum sit, quod dicunt, non video. Item
secundae objectioni respondeant, quomodo Deus non sit mendax, si illud,
quod futurum praedixit, non eveniat; vel quomodo voluntas Dei sit
necessitas; vel quomodo verum sit, quod dicit Augustinus, necessarium
est fore, quod futurum est. Nos autem Augustinum sequentes, dicimus
geminam necessitatem esse, unam, quae attenditur secundum causas
inferiores, quae quandoque impeditur a superioribus; et alteram, quae
intelligitur secundum causas superiores, quam impossibile est non
impleri. Eorum autem quae futura sunt, quaedam aeque eveniunt, et
secundum causas superiores, et secundum causas inferiores, quaedam
tantum secundum causas superiores: quidquid autem futurum est quoad
necessitatem, quae intelligitur secundum universitatem causarum, non
potest impediri quin eveniat. Usus autem loquendi formatus est secundum
causas inferiores, quia magis nobis notae sunt. Unde saepe dicimus, quod
aliquid potest esse, et idem potest non esse, quia causae istae utrumque
permittunt; secundum causas vero superiores unum tantum potest esse,
scilicet quod Deus vult, quod disponit, quod ab aeterno praescivit, et
Verbo suo futurum praedixit, et nullo modo potest impediri quin eveniat:
ad has causas Augustinus respiciens, dixit necessario fore quod est
futurum.
|
|