QUAESTIO XXI.

An creatura aequatur Creatori, cum anima Christi, vel homo assumptus totum habet per gratiam quod Deus per naturam? Solutio. Non est aequalis creatura Deo, quia aliud est esse sapientiam, aliud sapere per sapientiam, aliud habere aliquid per naturam: aliud per gratiam.

Item sic objicitur: Dictum est quod quidquid habet Verbum per naturam, habet homo per gratiam: sed Verbum habet aeternitatem per naturam, ergo homo eamdem per gratiam, et si hoc est, homo ipse est aeternus. Solutio. Hic terminus, aeternus, notat negationem. Illud enim proprie dicitur aeternum, quod semper fuit, et non coepit esse, unde quia aeternum non simpliciter praedicat personam divinae naturae, sed etiam talem designat negationem, non est homo dicendus aeternus. Vel potest sic dici, homo ille est aeternus Deus, non est aeternus homo.