|
Item quaeritur an scientia Dei possit augeri vel minui. Quod possit,
volunt probare sic: Deus scit hunc lecturum, sed potest non legere: ergo
Deus potest nescire hunc lecturum. Vel sic: Iste non est lecturus; sed
potest legere: ergo Deus potest scire istum lecturum, qui non est
lecturus: sed potest fieri ut legat, ergo potest a Deo sciri quod non
sit. Solutio. Scientia Dei immutabilis est, nec potest augeri vel minui:
tamen concedunt nonnulli, quod Deus potest scire quod nescit, et nescire
quod scit, et plura scire quam sciat, nescientes respondere praedictis
objectionibus. Nos autem dicimus quod Deus non potest scire quod nescit,
nec nescire quod scit, nec plura scire quam scit; quia si aliqua quae
nunquam fient inciperent fieri, non tamen inciperent a Deo sciri, qui ab
aeterno omnia perfecte novit, non solum quae quandoque fiunt, sed
quaecunque possunt fieri: scit enim et quibus causis possunt fieri, et
qualia essent, si fierent. Non enim modo pleniorem habet scientiam de
mundo, quam habuit ab aeterno: nec modo minorem scientiam de iis, quae
nunquam fient, cum possent fieri, quam haberet si fieret. Tamen magna
quaestio est utrum aliquid tale sit in sola possibilitate, quod nunquam
sit actu: quod enim non habet in Deo causam, quomodo potest prodire in
actum? Sed de hoc alibi dicendum est quod modo ex accidenti tetigimus.
Praedictis autem objectionibus respondentes, dicimus quod haec, Deus
scit hunc lecturum, ponit quod iste sit lecturus et quod hoc sciat Deus:
et ideo ex quo non est lecturus, non est concedendum quod Deus sciat
hunc lecturum, non quia Deus aliquid nesciat: sive enim legat, sive non
legat, non ideo plus vel minus scit vel non scit Deus. Idem judicium de
similibus. Notandum etiam, quod cum dicitur, quod ille qui est lecturus,
potest non legere, vel qui non est lecturus potest legere, hoc dictum
est secundum causas inferiores; si autem ad causas superiores
respiciamus, quod futurum est determinate erit, et non alterum, nec
poterit non evenire: tamen quia usus formatus est secundum causas
inferiores, quae neutrum cogunt, sed utrumque permittunt, dicimus, quod
utrumque potest esse et non esse, cum tamen in veritate verum sit,
futurum unum, et non alterum.
|
|