|
An numerus praedestinatorum possit augeri, vel minui? Idem quaeritur de
numero reproborum. Quod sic volunt probare. Deus potest non apponere
gratiam cui apponit, quod si faceret, praedestinatus damnaretur; et
potest apponere cui non apponit: quod si faceret, reprobus salvaretur.
Et sic qui praedestinatus est, potest damnari, et qui reprobus est,
potest salvari: et aliquis potest transire de numero praedestinatorum ad
numerum reproborum, et e converso. Solutio. Hoc ad similitudinem
praedictorum solvunt secundum conjunctionem et disjunctionem. Nos autem
dicimus, quod est possibile secundum causas inferiores, forsitan
impossibile est secundum causas superiores. Item non videtur esse
consequens, Deus potest hunc salvare vel damnare, ergo hic potest
salvari vel damnari. Non enim posse Dei sequitur posse nostrum, ut si
Deus potuit aliter redimere genus humanum, quod ideo genus humanum
posset aliter redimi, quam per mortem Filii Dei: et si hoc Deus habuit
in sua potestate, quod homo ideo habeat in sua potestate aliter salvari,
nonne Deus potest, si vellet, salvare Judam? Nunquid ideo Judas potest
salvari? Notandum est, quod causae inferiores dicuntur, quas Deus in
prima rerum conditione creaturis indidit, secundum quas similia ex
similibus nascuntur, ut ex tali grano talis arbor vel fructus procedat.
Causae vero superiores dicuntur divina potentia, voluntas, dispositio et
praedestinatio: quae quandoque cum inferioribus, quandoque sine ipsis
operantur: quae semper habent effectum, inferiores vero non semper; imo
quandoque a superioribus impediuntur.
|
|