QUAESTIO CCXXII.

Sed cum Spiritus sanctus sit aeque similis Patri, cum sit ejusdem substantiae, quare Filius et non Spiritus sanctus dicitur imago Patris? Solutio. Quia imago magis pertinet ad proprietatem generationis quam processionis: ea enim, quae generantur, solent esse similia magis, quam ea quae procedunt.