QUAESTIO CCXXIII. |
An Filio sint duae imagines, quia est imago increata secundum quod Deus, et imago creata secundum quod est homo. Solutio. Non ideo duae imagines, quia in Christo imago increata, et imago creata non sunt duae imagines, sed una: sicut est Filius Dei et filius hominis; non tamen duo filii, sed unus Filius Dei et filius hominis. |