|
Quos praedestinavit, et vocavit, etc. Quaeritur an omnes vocati sunt
praedestinati, quod videtur, quia vocatio est effectus
praedestinationis. Sed aliqui sunt vocati, qui non sunt electi, quia
scriptum est: Multi sunt vocati, pauci electi (Matth. XXII); sed soli
electi sunt praedestinati; ergo non omnes vocati sunt praedestinati.
Solutio. Vocatio alia est communis, quae fit praedicatione exterius, et
etiam quandoque interius per inspirationem: alia est specialis, quae fit
secundum propositum, secundum quam nullus vocatur nisi electus et
praedestinatus. Secundum autem communem vocationem dictum est: Multi
sunt vocati, pauci vero electi.
|
|