QUAESTIO CCXXVI. |
Quis accusabit adversus electos? Nullus, quia quod Deus non vult, alius non potest. Sed quaeritur quid sit Deum aliquem accusare? Solutio. Deum accusare, est permittere hominem in peccatum cadere. Diabolum vero accusare, est per tentationem in peccatum dejicere, et dejiciendo accusabilem facere. |