QUAESTIO CCXXVII.

Quaeritur quomodo Christus interpellet pro nobis. An voce, an tantum mente et desiderio? an alio modo? Solutio. Christum pro nobis interpellare, est per merita suae obedientiae in sua humanitate exhibitae Deo Patri, nos ei per fidem et dilectionem reconciliare adhaerentes.