QUAESTIO XXII.

An homo assumptus sit adoptivus filius, an filius naturalis. Volunt quidam probare quod filius adoptivus sic per solam gratiam praedestinatus est, ut sit Filius Dei, ergo filius est gratiae, et sic adoptionis, ergo adoptivus. Solutio. Per solam gratiam esse Filius habet non gratiae sed naturae, id est, non filius adoptivus, sed filius naturalis est homo assumptus, non per naturam sed per gratiam, per quam habet quidquid possidet.