|
Quis separabit nos a charitate Dei, etc. Quaeritur an Apostolus erat
tantae perfectionis, ut non posset peccare mortaliter; si enim non
potuit separari a Deo, nec potuit peccare mortaliter: hoc enim separari.
Sed cum alibi dicat: Ne magnitudo revelationum exstollat me, datus est
mihi stimulus carnis meae (II Cor. 12): innuit quod si potuit extolli,
potuit peccare etiam mortaliter, et sic separari. Solutio. Nullus alius
ab eo poterat separare Apostolum; ipse tamen poterat seipsum separare,
quia in hoc meruit, quod potuit transgredi, et non est transgressus. Cum
enim Christum ante Neronem confessus est, tunc potuit eum negare, si
vellet: quod ergo nec vita, nec mors potuit, ipse potuit.
|
|