QUAESTIO CCXXXII.

Optabam ipse anathema esse a Christo pro fratribus. Quaeritur quomodo Apostolus optaverit separari a Christo, an secundum gloriam, an secundum justitiam. Si secundum gloriam, videtur plus dilexisse fratres quam Deum, quod nullo modo faciendum est; si secundum justitiam optavit separari, hoc non potuit sine peccato et sine offensa Dei, quod rationabiliter ab aliquo non potest optari. Solutio. Non optavit separari a Christo sic vel sic, sed his verbis ostendit mirabilem affectum suum, quem habuit erga Judaeos, quo genere locutionis usus est Moyses dicens: Aut dele me de libro vitae, aut dimitte eis hanc noxam (Exod. XXXII). Vel potest dici, quod uterque tam Moyses quam Apostolus praeposuit in desiderio suo et optatione salutem tantae multitudinis propriae saluti, nec in hoc dilectionem Dei postposuerunt; imo Dei gloriam et honorem propriae saluti praeferentes, malentes Dei gloriam magnificari in tot salvatis, quam diminui in uno salvato; et haec perfectio excedit omnem perfectionem, quia major non potest excogitari.