QUAESTIO CCXXXIII.

Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Quaeritur an Deus sit iniquus reprobando, et indurando, et tandem damnando istum qui non potest bene operari sine gratia praedestinationis, maxime cum ipsam praedestinationem non possit promereri? Solutio. Nulla nimirum est apud Deum iniquitas. Ut autem pateat nullam iniquitatem esse apud Deum, videndum est quid sit praedestinatio et quid ejus effectus, et quid reprobatio et ejus effectus. Praedestinatio est gratiae praeparatio: nomine gratiae hic significantur bona gratuita, quibus in praesenti justificamur, vel in futuro coronamur; sed quod praeparatio significat videndum est. Dictum est superius quod divina usia cum sit una et simplex, propter varios effectus rerum diversa sortitur vocabula: de quibus unum est praedestinatio. Praeparatio itaque non est aliud quam ipse Deus praeparans, et discernens, et statuens, et propenens, vel eligens in semetipso, ut haec, vel illis in tempore conferat dona, et hoc propositum vel haec praeparatio causa est futurorum bonorum, quibus adoptamur in filios Dei. Ecce dictum est, quid sit praedestinatio, et quid ejus effectus, scilicet vocatio, justificatio, et magnificatio. Sed nunquid reprobatio est aliquid quod ab aeterno fuerit in Deo, vel ipse Deus: quod sit causa futurorum malorum sicut praedestinatio bonorum? Quod si conceditur sequitur, quod Deus sic causa est, et auctor malorum. Unde sciendum est quod reprobatio non aliquid ponit; quia non est aliud Deum aliquem reprobare, nisi non eligere, et non praedestinare, bona gratuita non praeparare. Cujus effectus est indurare: quod non est aliud, nisi gratiam non apponere, qualis causa talis est effectus. Nulla autem est iniquitas vel injustitia, si Deus non det aliquid illi, cui nil debet. Non itaque Deus iniquus in eo, quod aliquem reprobat vel indurat.