QUAESTIO CCXXXIV. |
Quaeritur autem cur Deus non omnes reprobavit, vel cur non omnes praedestinavit; sed quosdam praedestinavit et quosdam reprobavit. Solutio. Si omnes praedestinaret, lateret divina justitia, quia nesciretur quod juste deberetur culpae; si omnes reprobaret, non appareret bonitas Dei. Judicavit autem melius esse Dei sapientia bonum et malum esse, quam tantum bonum, quamvis ipsa non fecerit nisi bonum. |