|
Quaeritur autem quare potius elegerit Jacob quam Esau; similiter de
quolibet electo, et reprobo idem potest quaeri. Non enim potest dici,
quod propter futura merita bona vel mala alter sit electus, et alter sit
reprobatus: sic enim quod est temporale, causa esset ejus quod est
aeternum. Item si dicatur quod Jacob sola gratia sit electus, Esau
propter originale peccatum sit reprobatus, quaeritur quare propter idem
peccatum Jacob non sit reprobatus, vel quare Esau ex eadem gratia non
sit electus? Solutio, si tamen solutio debeat dici ostendere aliquid
esse insolubile. Dicunt sic factum esse quia Deus voluit fieri; si autem
quaeratur quare sic voluit, stulta est quaestio, quia divinae voluntatis
quaeritur causa, cujus nulla est; imo ipsa omnium est causa prima et
principalis. Sed B. Hieronymus dicit quod Deus nihil fecit, quia vult,
sed quia ratio est sic fieri. Ideoque non incongrue potest sic quaerit
cur hoc voluerit, et responderi: Quia judicia Dei abyssus multa. (Psal.
XXXV). Possumus tamen dicere, salva secretorum reverentia et absque
supercilio assertionis, quod ideo potius elegit Jacob quam Esau, quia
praescivit majorem utilitatem provenire bono universitatis ex electione
Jacob quam Esau. Sed dicet aliquis: Ergo id, quod est temporale, causa
est ejus; quod est aeternum, scilicet bonum, quod praevidit tunc
futurum, causa est praedestinationis. Ad quod dicimus, quod hoc non est
verum; ad illud tamen respicit causa, scilicet aeterna ratio, ut enim
illud eligeret, ex quo major utilitas bono universitatis proveniret:
ratio erat et haec aeterna, quae respicit ad illud bonum temporale ex
electione Jacob futurum.
|
|