QUAESTIO CCXXXVI. |
Sed iterum quaeritur cur major utililas provenit ex electione Jacob quam Esau? Solutio. Quia magis commendatur gratia ex electione Jacob quam Esau. Item quaeritur quare magis commendatur ex electione Jacob quam Esau. Solutio. Quia minor erat natu. Si enim major natu eligeretur, videretur quod privilegio nativitatis hoc fieret. |